Skip to content
Church.wiki
Numbers

Numbers 36

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph : locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt :Select Numbers 36:1

2Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri :Select Numbers 36:2

3quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hæreditate minuetur.Select Numbers 36:3

4Atque ita fiet, ut cum jubilæus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.Select Numbers 36:4

5Respondit Moyses filiis Israël, et Domino præcipiente ait : Recte tribus filiorum Joseph locuta est.Select Numbers 36:5

6Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus :Select Numbers 36:6

7ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua :Select Numbers 36:7

8et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient : ut hæreditas permaneat in familiis,Select Numbers 36:8

9nec sibi misceantur tribus, sed ita maneantSelect Numbers 36:9

10ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum :Select Numbers 36:10

11et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui suiSelect Numbers 36:11

12de familia Manasse, qui fuit filius Joseph : et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.Select Numbers 36:12

13Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.Select Numbers 36:13

Next: Deuteronomy 1Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Numbers

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.