Numbers 9
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens :Select Numbers 9:1
2Faciant filii Israël Phase in tempore suo,Select Numbers 9:2
3quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus.Select Numbers 9:3
4Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase.Select Numbers 9:4
5Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël.Select Numbers 9:5
6Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,Select Numbers 9:6
7dixerunt eis : Immundi sumus super anima hominis : quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël ?Select Numbers 9:7
8Quibus respondit Moyses : State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis.Select Numbers 9:8
9Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Numbers 9:9
10Loquere filiis Israël : Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase DominoSelect Numbers 9:10
11in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud :Select Numbers 9:11
12non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent : omnem ritum Phase observabunt.Select Numbers 9:12
13Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo : peccatum suum ipse portabit.Select Numbers 9:13
14Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ.Select Numbers 9:14
15Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.Select Numbers 9:15
16Sic fiebat jugiter : per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.Select Numbers 9:16
17Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël : et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.Select Numbers 9:17
18Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco :Select Numbers 9:18
19et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebanturSelect Numbers 9:19
20quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.Select Numbers 9:20
21Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur : et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.Select Numbers 9:21
22Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur : statim autem ut recessisset, movebant castra.Select Numbers 9:22
23Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur : erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.Select Numbers 9:23
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain