1 Peter 4
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis :Select 1 Peter 4:1
2ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.Select 1 Peter 4:2
3Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.Select 1 Peter 4:3
4In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.Select 1 Peter 4:4
5Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.Select 1 Peter 4:5
6Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.Select 1 Peter 4:6
7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.Select 1 Peter 4:7
8Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.Select 1 Peter 4:8
9Hospitales invicem sine murmuratione.Select 1 Peter 4:9
10Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.Select 1 Peter 4:10
11Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.Select 1 Peter 4:11
12Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat :Select 1 Peter 4:12
13sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.Select 1 Peter 4:13
14Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.Select 1 Peter 4:14
15Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.Select 1 Peter 4:15
16Si autem ut christianus, non erubescat : glorificet autem Deum in isto nomine :Select 1 Peter 4:16
17quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ?Select 1 Peter 4:17
18et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ?Select 1 Peter 4:18
19Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.Select 1 Peter 4:19
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation