1 Peter 5
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator :Select 1 Peter 5:1
2pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :Select 1 Peter 5:2
3neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.Select 1 Peter 5:3
4Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.Select 1 Peter 5:4
5Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.Select 1 Peter 5:5
6Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis :Select 1 Peter 5:6
7omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.Select 1 Peter 5:7
8Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret :Select 1 Peter 5:8
9cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.Select 1 Peter 5:9
10Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.Select 1 Peter 5:10
11Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.Select 1 Peter 5:11
12Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.Select 1 Peter 5:12
13Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.Select 1 Peter 5:13
14Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.Select 1 Peter 5:14
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation