Skip to content
Church.wiki
Philemon

Philemon 1

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,Select Philemon 1:1

2et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.Select Philemon 1:2

3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.Select Philemon 1:3

4Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,Select Philemon 1:4

5audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :Select Philemon 1:5

6ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.Select Philemon 1:6

7Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.Select Philemon 1:7

8Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :Select Philemon 1:8

9propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :Select Philemon 1:9

10obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,Select Philemon 1:10

11qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,Select Philemon 1:11

12quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :Select Philemon 1:12

13quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :Select Philemon 1:13

14sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.Select Philemon 1:14

15Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :Select Philemon 1:15

16jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?Select Philemon 1:16

17Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :Select Philemon 1:17

18si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.Select Philemon 1:18

19Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :Select Philemon 1:19

20ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.Select Philemon 1:20

21Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.Select Philemon 1:21

22Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.Select Philemon 1:22

23Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,Select Philemon 1:23

24Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.Select Philemon 1:24

25Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.Select Philemon 1:25

Next: Hebrews 1Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Philemon

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.