Skip to content
Church.wiki
Philippians

Philippians 2

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :Select Philippians 2:1

2implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,Select Philippians 2:2

3nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,Select Philippians 2:3

4non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.Select Philippians 2:4

5Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :Select Philippians 2:5

6qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :Select Philippians 2:6

7sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.Select Philippians 2:7

8Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.Select Philippians 2:8

9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :Select Philippians 2:9

10ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,Select Philippians 2:10

11et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.Select Philippians 2:11

12Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.Select Philippians 2:12

13Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.Select Philippians 2:13

14Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus :Select Philippians 2:14

15ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,Select Philippians 2:15

16verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.Select Philippians 2:16

17Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.Select Philippians 2:17

18Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.Select Philippians 2:18

19Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.Select Philippians 2:19

20Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.Select Philippians 2:20

21Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.Select Philippians 2:21

22Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.Select Philippians 2:22

23Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.Select Philippians 2:23

24Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.Select Philippians 2:24

25Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos :Select Philippians 2:25

26quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.Select Philippians 2:26

27Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.Select Philippians 2:27

28Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.Select Philippians 2:28

29Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;Select Philippians 2:29

30quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.Select Philippians 2:30

Next: Philippians 3Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Philippians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.