Skip to content
Church.wiki
Philippians

Philippians 3

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.Select Philippians 3:1

2Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.Select Philippians 3:2

3Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,Select Philippians 3:3

4quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,Select Philippians 3:4

5circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus,Select Philippians 3:5

6secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela.Select Philippians 3:6

7Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.Select Philippians 3:7

8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,Select Philippians 3:8

9et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide,Select Philippians 3:9

10ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :Select Philippians 3:10

11si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis :Select Philippians 3:11

12non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.Select Philippians 3:12

13Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,Select Philippians 3:13

14ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.Select Philippians 3:14

15Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.Select Philippians 3:15

16Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.Select Philippians 3:16

17Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.Select Philippians 3:17

18Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi :Select Philippians 3:18

19quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.Select Philippians 3:19

20Nostra autem conversatio in cælis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,Select Philippians 3:20

21qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.Select Philippians 3:21

Next: Philippians 4Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Philippians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.