Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 11

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.Select Acts 11:1

2Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,Select Acts 11:2

3dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ?Select Acts 11:3

4Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :Select Acts 11:4

5Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.Select Acts 11:5

6In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.Select Acts 11:6

7Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca.Select Acts 11:7

8Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.Select Acts 11:8

9Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.Select Acts 11:9

10Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum.Select Acts 11:10

11Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.Select Acts 11:11

12Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.Select Acts 11:12

13Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,Select Acts 11:13

14qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.Select Acts 11:14

15Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.Select Acts 11:15

16Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.Select Acts 11:16

17Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ?Select Acts 11:17

18His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.Select Acts 11:18

19Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.Select Acts 11:19

20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.Select Acts 11:20

21Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.Select Acts 11:21

22Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.Select Acts 11:22

23Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino :Select Acts 11:23

24quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.Select Acts 11:24

25Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.Select Acts 11:25

26Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.Select Acts 11:26

27In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam :Select Acts 11:27

28et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.Select Acts 11:28

29Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus :Select Acts 11:29

30quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.Select Acts 11:30

Next: Acts 12Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.