Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 20

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.Select Acts 20:1

2Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam :Select Acts 20:2

3ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam : habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.Select Acts 20:3

4Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus : Asiani vero Tychicus et Trophimus.Select Acts 20:4

5Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade :Select Acts 20:5

6nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.Select Acts 20:6

7Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.Select Acts 20:7

8Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.Select Acts 20:8

9Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.Select Acts 20:9

10Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.Select Acts 20:10

11Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.Select Acts 20:11

12Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.Select Acts 20:12

13Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.Select Acts 20:13

14Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.Select Acts 20:14

15Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.Select Acts 20:15

16Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.Select Acts 20:16

17A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ.Select Acts 20:17

18Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,Select Acts 20:18

19serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum :Select Acts 20:19

20quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,Select Acts 20:20

21testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.Select Acts 20:21

22Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quæ in ea ventura sint mihi, ignorans :Select Acts 20:22

23nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.Select Acts 20:23

24Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.Select Acts 20:24

25Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.Select Acts 20:25

26Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.Select Acts 20:26

27Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.Select Acts 20:27

28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.Select Acts 20:28

29Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.Select Acts 20:29

30Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.Select Acts 20:30

31Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.Select Acts 20:31

32Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus.Select Acts 20:32

33Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicutSelect Acts 20:33

34ipsi scitis : quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.Select Acts 20:34

35Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu : quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere.Select Acts 20:35

36Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.Select Acts 20:36

37Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,Select Acts 20:37

38dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.Select Acts 20:38

Next: Acts 21Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.