Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 21

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.Select Acts 21:1

2Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus.Select Acts 21:2

3Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum : ibi enim navis expositura erat onus.Select Acts 21:3

4Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem : qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.Select Acts 21:4

5Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem : et positis genibus in littore, oravimus.Select Acts 21:5

6Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem : illi autem redierunt in sua.Select Acts 21:6

7Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam : et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.Select Acts 21:7

8Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.Select Acts 21:8

9Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.Select Acts 21:9

10Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus.Select Acts 21:10

11Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et alligans sibi pedes et manus, dixit : Hæc dicit Spiritus Sanctus : Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.Select Acts 21:11

12Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.Select Acts 21:12

13Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et affligentes cor meum ? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.Select Acts 21:13

14Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes : Domini voluntas fiat.Select Acts 21:14

15Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem.Select Acts 21:15

16Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.Select Acts 21:16

17Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.Select Acts 21:17

18Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.Select Acts 21:18

19Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.Select Acts 21:19

20At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei : Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.Select Acts 21:20

21Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.Select Acts 21:21

22Quid ergo est ? utique oportet convenire multitudinem : audient enim te supervenisse.Select Acts 21:22

23Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.Select Acts 21:23

24His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita : et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.Select Acts 21:24

25De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.Select Acts 21:25

26Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.Select Acts 21:26

27Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes :Select Acts 21:27

28Viri Israëlitæ, adjuvate : hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.Select Acts 21:28

29Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.Select Acts 21:29

30Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum : et statim clausæ sunt januæ.Select Acts 21:30

31Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.Select Acts 21:31

32Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.Select Acts 21:32

33Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus : et interrogabat quis esset, et quid fecisset.Select Acts 21:33

34Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra.Select Acts 21:34

35Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.Select Acts 21:35

36Sequebatur enim multitudo populi, clamans : Tolle eum.Select Acts 21:36

37Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit : Græce nosti ?Select Acts 21:37

38nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ?Select Acts 21:38

39Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.Select Acts 21:39

40Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens :Select Acts 21:40

Next: Acts 22Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.