Acts 22
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.Select Acts 22:1
2Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.Select Acts 22:2
3Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie :Select Acts 22:3
4qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,Select Acts 22:4
5sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.Select Acts 22:5
6Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa :Select Acts 22:6
7et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ?Select Acts 22:7
8Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.Select Acts 22:8
9Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.Select Acts 22:9
10Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.Select Acts 22:10
11Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.Select Acts 22:11
12Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,Select Acts 22:12
13veniens ad me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum.Select Acts 22:13
14At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus :Select Acts 22:14
15quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti.Select Acts 22:15
16Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.Select Acts 22:16
17Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,Select Acts 22:17
18et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me.Select Acts 22:18
19Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te :Select Acts 22:19
20et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.Select Acts 22:20
21Et dixit ad me : Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.Select Acts 22:21
22Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere.Select Acts 22:22
23Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem,Select Acts 22:23
24jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.Select Acts 22:24
25Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ?Select Acts 22:25
26Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est.Select Acts 22:26
27Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.Select Acts 22:27
28Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.Select Acts 22:28
29Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.Select Acts 22:29
30Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium : et producens Paulum, statuit inter illos.Select Acts 22:30
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain