Acts 23
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Intendens autem in concilium Paulus, ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.Select Acts 23:1
2Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus.Select Acts 23:2
3Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti ?Select Acts 23:3
4Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis.Select Acts 23:4
5Dixit autem Paulus : Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : Principem populi tui non maledices.Select Acts 23:5
6Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio : Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum : de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.Select Acts 23:6
7Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo.Select Acts 23:7
8Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum : pharisæi autem utraque confitentur.Select Acts 23:8
9Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto : quid si spiritus locutus est ei, aut angelus ?Select Acts 23:9
10Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.Select Acts 23:10
11Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait : Constans esto : sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari.Select Acts 23:11
12Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.Select Acts 23:12
13Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant :Select Acts 23:13
14qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt : Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.Select Acts 23:14
15Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.Select Acts 23:15
16Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.Select Acts 23:16
17Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.Select Acts 23:17
18Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait : Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.Select Acts 23:18
19Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum : Quid est quod habes indicare mihi ?Select Acts 23:19
20Ille autem dixit : Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo :Select Acts 23:20
21tu vero ne credideris illis : insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum : et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.Select Acts 23:21
22Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.Select Acts 23:22
23Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis : Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,Select Acts 23:23
24et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem.Select Acts 23:24
25(Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)Select Acts 23:25
26Scribens epistolam continentem hæc : Claudius Lysias optimo præsidi Felici, salutem.Select Acts 23:26
27Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.Select Acts 23:27
28Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.Select Acts 23:28
29Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.Select Acts 23:29
30Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.Select Acts 23:30
31Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.Select Acts 23:31
32Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.Select Acts 23:32
33Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.Select Acts 23:33
34Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia :Select Acts 23:34
35Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum.Select Acts 23:35
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain