Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 25

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea.Select Acts 25:1

2Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum : et rogabant eum,Select Acts 25:2

3postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.Select Acts 25:3

4Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea : se autem maturius profecturum.Select Acts 25:4

5Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.Select Acts 25:5

6Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.Select Acts 25:6

7Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare :Select Acts 25:7

8Paulo rationem reddente : Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi.Select Acts 25:8

9Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me ?Select Acts 25:9

10Dixit autem Paulus : Ad tribunal Cæsaris sto : ibi me oportet judicari : Judæis non nocui, sicut tu melius nosti.Select Acts 25:10

11Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori : si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello.Select Acts 25:11

12Tunc Festus cum concilio locutus, respondit : Cæsarem appellasti ? ad Cæsarem ibis.Select Acts 25:12

13Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum.Select Acts 25:13

14Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,Select Acts 25:14

15de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem.Select Acts 25:15

16Ad quos respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.Select Acts 25:16

17Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.Select Acts 25:17

18De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.Select Acts 25:18

19Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.Select Acts 25:19

20Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.Select Acts 25:20

21Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem.Select Acts 25:21

22Agrippa autem dixit ad Festum : Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.Select Acts 25:22

23Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.Select Acts 25:23

24Et dicit Festus : Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.Select Acts 25:24

25Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.Select Acts 25:25

26De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.Select Acts 25:26

27Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.Select Acts 25:27

Next: Acts 26Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.