Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 28

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis.Select Acts 28:1

2Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus.Select Acts 28:2

3Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.Select Acts 28:3

4Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.Select Acts 28:4

5Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.Select Acts 28:5

6At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.Select Acts 28:6

7In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.Select Acts 28:7

8Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.Select Acts 28:8

9Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur :Select Acts 28:9

10qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant.Select Acts 28:10

11Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.Select Acts 28:11

12Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.Select Acts 28:12

13Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos :Select Acts 28:13

14ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem : et sic venimus Romam.Select Acts 28:14

15Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.Select Acts 28:15

16Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.Select Acts 28:16

17Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,Select Acts 28:17

18qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.Select Acts 28:18

19Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.Select Acts 28:19

20Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.Select Acts 28:20

21At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.Select Acts 28:21

22Rogamus autem a te audire quæ sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.Select Acts 28:22

23Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.Select Acts 28:23

24Et quidam credebant his quæ dicebantur : quidam vero non credebant.Select Acts 28:24

25Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,Select Acts 28:25

26dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.Select Acts 28:26

27Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt : ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.Select Acts 28:27

28Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.Select Acts 28:28

29Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.Select Acts 28:29

30Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,Select Acts 28:30

31prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.Select Acts 28:31

Next: Romans 1Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.