Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 3

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.Select Acts 3:1

2Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.Select Acts 3:2

3Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.Select Acts 3:3

4Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos.Select Acts 3:4

5At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.Select Acts 3:5

6Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.Select Acts 3:6

7Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ.Select Acts 3:7

8Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.Select Acts 3:8

9Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.Select Acts 3:9

10Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.Select Acts 3:10

11Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.Select Acts 3:11

12Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare ?Select Acts 3:12

13Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.Select Acts 3:13

14Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis :Select Acts 3:14

15auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.Select Acts 3:15

16Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.Select Acts 3:16

17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.Select Acts 3:17

18Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.Select Acts 3:18

19Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra :Select Acts 3:19

20ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum,Select Acts 3:20

21quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum.Select Acts 3:21

22Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.Select Acts 3:22

23Erit autem : omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.Select Acts 3:23

24Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.Select Acts 3:24

25Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.Select Acts 3:25

26Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua.Select Acts 3:26

Next: Acts 4Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.