Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 4

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,Select Acts 4:1

2dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :Select Acts 4:2

3et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.Select Acts 4:3

4Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.Select Acts 4:4

5Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem :Select Acts 4:5

6et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.Select Acts 4:6

7Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?Select Acts 4:7

8Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :Select Acts 4:8

9si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,Select Acts 4:9

10notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.Select Acts 4:10

11Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli :Select Acts 4:11

12et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.Select Acts 4:12

13Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :Select Acts 4:13

14hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.Select Acts 4:14

15Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,Select Acts 4:15

16dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.Select Acts 4:16

17Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.Select Acts 4:17

18Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.Select Acts 4:18

19Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.Select Acts 4:19

20Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.Select Acts 4:20

21At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.Select Acts 4:21

22Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.Select Acts 4:22

23Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.Select Acts 4:23

24Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt :Select Acts 4:24

25qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?Select Acts 4:25

26Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.Select Acts 4:26

27Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël,Select Acts 4:27

28facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.Select Acts 4:28

29Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,Select Acts 4:29

30in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.Select Acts 4:30

31Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.Select Acts 4:31

32Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.Select Acts 4:32

33Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.Select Acts 4:33

34Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant,Select Acts 4:34

35et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.Select Acts 4:35

36Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,Select Acts 4:36

37cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.Select Acts 4:37

Next: Acts 5Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.