Acts 6
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.Select Acts 6:1
2Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.Select Acts 6:2
3Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus.Select Acts 6:3
4Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.Select Acts 6:4
5Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.Select Acts 6:5
6Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum : et orantes imposuerunt eis manus.Select Acts 6:6
7Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde : multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.Select Acts 6:7
8Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.Select Acts 6:8
9Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano :Select Acts 6:9
10et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur.Select Acts 6:10
11Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum.Select Acts 6:11
12Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas : et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,Select Acts 6:12
13et statuerunt falsos testes, qui dicerent : Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem :Select Acts 6:13
14audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses.Select Acts 6:14
15Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.Select Acts 6:15
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain