1 Samuel 11
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cœpit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas : Habeto nos fœderatos, et serviemus tibi.Select 1 Samuel 11:1
2Et respondit ad eos Naas Ammonites : In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israël.Select 1 Samuel 11:2
3Et dixerunt ad eum seniores Jabes : Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israël, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.Select 1 Samuel 11:3
4Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis : et locuti sunt verba hæc, audiente populo : et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.Select 1 Samuel 11:4
5Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait : Quid habet populus quod plorat ? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.Select 1 Samuel 11:5
6Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc, et iratus est furor ejus nimis.Select 1 Samuel 11:6
7Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum, dicens : Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.Select 1 Samuel 11:7
8Et recensuit eos in Bezech : fueruntque filiorum Israël trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia.Select 1 Samuel 11:8
9Et dixerunt nuntiis qui venerant : Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad : Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes : qui lætati sunt.Select 1 Samuel 11:9
10Et dixerunt : Mane exibimus ad vos : et facietis nobis omne quod placuerit vobis.Select 1 Samuel 11:10
11Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes : et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies : reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.Select 1 Samuel 11:11
12Et ait populus ad Samuelem : Quis est iste qui dixit : Saul num regnabit super nos ? Date viros, et interficiemus eos.Select 1 Samuel 11:12
13Et ait Saul : Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël.Select 1 Samuel 11:13
14Dixit autem Samuel ad populum : Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.Select 1 Samuel 11:14
15Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et lætatus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis.Select 1 Samuel 11:15
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain