Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 15

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israël : nunc ergo audi vocem Domini.Select 1 Samuel 15:1

2Hæc dicit Dominus exercituum : Recensui quæcumque fecit Amalec Israëli : quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto.Select 1 Samuel 15:2

3Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus : non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.Select 1 Samuel 15:3

4Præcepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos : ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda.Select 1 Samuel 15:4

5Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente.Select 1 Samuel 15:5

6Dixitque Saul Cinæo : Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo : tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec.Select 1 Samuel 15:6

7Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti.Select 1 Samuel 15:7

8Et apprehendit Agag regem Amalec vivum : omne autem vulgus interfecit in ore gladii.Select 1 Samuel 15:8

9Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis quæ pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea : quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.Select 1 Samuel 15:9

10Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens :Select 1 Samuel 15:10

11Pœnitet me quod constituerim Saul regem : quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.Select 1 Samuel 15:11

12Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis prædarum quæ attulerat ex Amalec.Select 1 Samuel 15:12

13Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul : Benedictus tu Domino : implevi verbum Domini.Select 1 Samuel 15:13

14Dixitque Samuel : Et quæ est hæc vox gregum, quæ resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio ?Select 1 Samuel 15:14

15Et ait Saul : De Amalec adduxerunt ea : pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus.Select 1 Samuel 15:15

16Ait autem Samuel ad Saul : Sine me, et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei : Loquere.Select 1 Samuel 15:16

17Et ait Samuel : Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israël factus es ? unxitque te Dominus in regem super Israël,Select 1 Samuel 15:17

18et misit te Dominus in viam, et ait : Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum ?Select 1 Samuel 15:18

19Quare ergo non audisti vocem Domini : sed versus ad prædam es, et fecisti malum in oculis Domini ?Select 1 Samuel 15:19

20Et ait Saul ad Samuelem : Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci.Select 1 Samuel 15:20

21Tulit autem de præda populus oves et boves, primitias eorum quæ cæsa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.Select 1 Samuel 15:21

22Et ait Samuel : Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini ? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.Select 1 Samuel 15:22

23Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare : et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.Select 1 Samuel 15:23

24Dixitque Saul ad Samuelem : Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum.Select 1 Samuel 15:24

25Sed nunc porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum.Select 1 Samuel 15:25

26Et ait Samuel ad Saul : Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël.Select 1 Samuel 15:26

27Et conversus est Samuel ut abiret : ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quæ et scissa est.Select 1 Samuel 15:27

28Et ait ad eum Samuel : Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te.Select 1 Samuel 15:28

29Porro triumphator in Israël non parcet, et pœnitudine non flectetur : neque enim homo est ut agat pœnitentiam.Select 1 Samuel 15:29

30At ille ait : Peccavi : sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israël, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum.Select 1 Samuel 15:30

31Reversus ergo Samuel secutus est Saulem : et adoravit Saul Dominum.Select 1 Samuel 15:31

32Dixitque Samuel : Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag, pinguissimus et tremens. Et dixit Agag : Siccine separat amara mors ?Select 1 Samuel 15:32

33Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis.Select 1 Samuel 15:33

34Abiit autem Samuel in Ramatha : Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.Select 1 Samuel 15:34

35Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ : verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset eum regem super Israël.Select 1 Samuel 15:35

Next: 1 Samuel 16Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.