Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 2

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo ; dilatatum est os meum super inimicos meos : quia lætata sum in salutari tuo.Select 1 Samuel 2:1

2Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.Select 1 Samuel 2:2

3Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ; recedant vetera de ore vestro : quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes.Select 1 Samuel 2:3

4Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.Select 1 Samuel 2:4

5Repleti prius, pro panibus se locaverunt : et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos : et quæ multos habebat filios, infirmata est.Select 1 Samuel 2:5

6Dominus mortificat et vivificat ; deducit ad inferos et reducit.Select 1 Samuel 2:6

7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.Select 1 Samuel 2:7

8Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem : ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem.Select 1 Samuel 2:8

9Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent : quia non in fortitudine sua roborabitur vir.Select 1 Samuel 2:9

10Dominum formidabunt adversarii ejus : et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.Select 1 Samuel 2:10

11Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam : puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.Select 1 Samuel 2:11

12Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum,Select 1 Samuel 2:12

13neque officium sacerdotum ad populum : sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,Select 1 Samuel 2:13

14et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum : et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi : sic faciebant universo Israëli venientium in Silo.Select 1 Samuel 2:14

15Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti : Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti : non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam.Select 1 Samuel 2:15

16Dicebatque illi immolans : Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei : Nequaquam : nunc enim dabis, alioquin tollam vi.Select 1 Samuel 2:16

17Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino : quia retrahebant homines a sacrificio Domini.Select 1 Samuel 2:17

18Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.Select 1 Samuel 2:18

19Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.Select 1 Samuel 2:19

20Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus : dixitque ei : Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.Select 1 Samuel 2:20

21Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias : et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.Select 1 Samuel 2:21

22Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi :Select 1 Samuel 2:22

23et dixit eis : Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo ?Select 1 Samuel 2:23

24Nolite, filii mei : non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.Select 1 Samuel 2:24

25Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Et non audierunt vocem patris sui : quia voluit Dominus occidere eos.Select 1 Samuel 2:25

26Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.Select 1 Samuel 2:26

27Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum : Hæc dicit Dominus : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Ægypto in domo Pharaonis ?Select 1 Samuel 2:27

28Et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me : et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël.Select 1 Samuel 2:28

29Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo : et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei ?Select 1 Samuel 2:29

30Propterea ait Dominus Deus Israël : Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus : Absit hoc a me : sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum : qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.Select 1 Samuel 2:30

31Ecce dies veniunt, et præcidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua.Select 1 Samuel 2:31

32Et videbis æmulum tuum in templo, in universis prosperis Israël : et non erit senex in domo tua omnibus diebus.Select 1 Samuel 2:32

33Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo : sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua : et pars magna domus tuæ morietur cum ad virilem ætatem venerit.Select 1 Samuel 2:33

34Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees : in die uno morientur ambo.Select 1 Samuel 2:34

35Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet : et ædificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus.Select 1 Samuel 2:35

36Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.Select 1 Samuel 2:36

Next: 1 Samuel 3Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.