Skip to content
Church.wiki
2 Samuel

2 Samuel 1

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.Select 2 Samuel 1:1

2In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.Select 2 Samuel 1:2

3Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Israël fugi.Select 2 Samuel 1:3

4Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.Select 2 Samuel 1:4

5Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ?Select 2 Samuel 1:5

6Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei,Select 2 Samuel 1:6

7et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum :Select 2 Samuel 1:7

8dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum.Select 2 Samuel 1:8

9Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est.Select 2 Samuel 1:9

10Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.Select 2 Samuel 1:10

11Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,Select 2 Samuel 1:11

12et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio.Select 2 Samuel 1:12

13Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.Select 2 Samuel 1:13

14Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?Select 2 Samuel 1:14

15Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.Select 2 Samuel 1:15

16Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini.Select 2 Samuel 1:16

17Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejusSelect 2 Samuel 1:17

18(et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : Considera, Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati.Select 2 Samuel 1:18

19Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt : quomodo ceciderunt fortes ?Select 2 Samuel 1:19

20Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis : ne forte lætentur filiæ Philisthiim ; ne exultent filiæ incircumcisorum.Select 2 Samuel 1:20

21Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum : quia ibi abjectus est clypeus fortium : clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.Select 2 Samuel 1:21

22A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.Select 2 Samuel 1:22

23Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi : aquilis velociores, leonibus fortiores.Select 2 Samuel 1:23

24Filiæ Israël, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.Select 2 Samuel 1:24

25Quomodo ceciderunt fortes in prælio ? Jonathas in excelsis tuis occisus est ?Select 2 Samuel 1:25

26Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.Select 2 Samuel 1:26

27Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica ?Select 2 Samuel 1:27

Next: 2 Samuel 2Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.