Judges 1
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes : Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli ?Select Judges 1:1
2Dixitque Dominus : Judas ascendet : ecce tradidi terram in manus ejus.Select Judges 1:2
3Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananæum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon.Select Judges 1:3
4Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananæum ac Pherezæum in manus eorum : et percusserunt in Bezec decem millia virorum.Select Judges 1:4
5Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananæum et Pherezæum.Select Judges 1:5
6Fugit autem Adonibezec : quem persecuti comprehenderunt, cæsis summitatibus manuum ejus ac pedum.Select Judges 1:6
7Dixitque Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias : sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est.Select Judges 1:7
8Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem.Select Judges 1:8
9Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananæum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus.Select Judges 1:9
10Pergensque Judas contra Chananæum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai :Select Judges 1:10
11atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.Select Judges 1:11
12Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.Select Judges 1:12
13Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem.Select Judges 1:13
14Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb : Quid habes ?Select Judges 1:14
15At illa respondit : Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi : da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.Select Judges 1:15
16Filii autem Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.Select Judges 1:16
17Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananæum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema.Select Judges 1:17
18Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis.Select Judges 1:18
19Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.Select Judges 1:19
20Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac.Select Judges 1:20
21Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin : habitavitque Jebusæus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in præsentem diem.Select Judges 1:21
22Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis.Select Judges 1:22
23Nam cum obsiderent urbem, quæ prius Luza vocabatur,Select Judges 1:23
24viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam.Select Judges 1:24
25Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii : hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt.Select Judges 1:25
26Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et ædificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam : quæ ita appellatur usque in præsentem diem.Select Judges 1:26
27Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, cœpitque Chananæus habitare cum eis.Select Judges 1:27
28Postquam autem confortatus est Israël, fecit eos tributarios, et delere noluit.Select Judges 1:28
29Ephraim etiam non interfecit Chananæum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo.Select Judges 1:29
30Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol : sed habitavit Chananæus in medio ejus, factusque est ei tributarius.Select Judges 1:30
31Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob :Select Judges 1:31
32habitavitque in medio Chananæi habitatoris illius terræ, nec interfecit eum.Select Judges 1:32
33Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath : et habitavit inter Chananæum habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ et Bethanitæ tributarii.Select Judges 1:33
34Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent :Select Judges 1:34
35habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius.Select Judges 1:35
36Fuit autem terminus Amorrhæi ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.Select Judges 1:36
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain