Skip to content
Church.wiki
Judges

Judges 12

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Ecce autem in Ephraim orta est seditio : nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte : Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum ? igitur incendemus domum tuam.Select Judges 12:1

2Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens : vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium, et facere noluistis.Select Judges 12:2

3Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium ?Select Judges 12:3

4Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim : percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat : Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse.Select Judges 12:4

5Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset : Obsecro ut me transire permittatis : dicebant ei Galaaditæ : Numquid Ephrathæus es ? quo dicente : Non sum :Select Judges 12:5

6interrogabant eum : Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat : Sibboleth : eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.Select Judges 12:6

7Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis : et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.Select Judges 12:7

8Post hunc judicavit Israël Abesan de Bethlehem :Select Judges 12:8

9qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël :Select Judges 12:9

10mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem.Select Judges 12:10

11Cui successit Ahialon Zabulonites : et judicavit Israël decem annis :Select Judges 12:11

12mortuusque est, ac sepultus in Zabulon.Select Judges 12:12

13Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites :Select Judges 12:13

14qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis :Select Judges 12:14

15mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec.Select Judges 12:15

Next: Judges 13Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Judges

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.