Judges 17
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas,Select Judges 17:1
2qui dixit matri suæ : Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit : Benedictus filius meus Domino.Select Judges 17:2
3Reddidit ergo eos matri suæ, quæ dixerat ei : Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile : et nunc trado illud tibi.Select Judges 17:3
4Reddidit igitur eos matri suæ : quæ tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michæ.Select Judges 17:4
5Qui ædiculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola : implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos.Select Judges 17:5
6In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.Select Judges 17:6
7Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus : eratque ipse Levites, et habitabat ibi.Select Judges 17:7
8Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michæ,Select Judges 17:8
9interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit : Levita sum de Bethlehem Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero.Select Judges 17:9
10Dixitque Michas : Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos : daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quæ ad victum sunt necessaria.Select Judges 17:10
11Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis.Select Judges 17:11
12Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se :Select Judges 17:12
13Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.Select Judges 17:13
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain