Skip to content
Church.wiki
Zechariah

Zechariah 10

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives : et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.Select Zechariah 10:1

2Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium : et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur : idcirco abducti sunt quasi grex : affligentur, quia non est eis pastor.Select Zechariah 10:2

3Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo : quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello.Select Zechariah 10:3

4Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.Select Zechariah 10:4

5Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio, et bellabunt, quia Dominus cum eis : et confundentur ascensores equorum.Select Zechariah 10:5

6Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo : et convertam eos, quia miserebor eorum : et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos : ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.Select Zechariah 10:6

7Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino : et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.Select Zechariah 10:7

8Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos : et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.Select Zechariah 10:8

9Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei : et vivent cum filiis suis, et revertentur.Select Zechariah 10:9

10Et reducam eos de terra Ægypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus :Select Zechariah 10:10

11et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis : et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet.Select Zechariah 10:11

12Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.Select Zechariah 10:12

Next: Zechariah 11Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Zechariah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.