Skip to content
Church.wiki

Psalms Psalm 140 Vulgata Clementina

Poetry & wisdom · Psalms · Vulgata Clementina · 10 verses

Verse layout
📝 Overview of this psalm Flow, key verses and people

시편 140편은 다윗의 시로 전해지는 탄원시로, 악하고 거짓된 말로 해치려는 자들에게서 건져 달라고 간구하고 하나님이 고난 당하는 자의 억울함을 풀어 주실 것을 확신하며 끝난다.

Jump to verse

140Psalms · Vulgata Clementina
1Psalmus David. Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.
2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
4Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
5Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :
6absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
7Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
8Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.
9Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
10Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.

Vulgata Clementina
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

10 verses in this psalm
140 / 150 psalms

The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

More