3Neque irrideant me inimici mei : etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
4Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
5Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
6Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
7Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
8Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas.
10Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
11Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim.
12Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via quam elegit.
13Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram.
14Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
17Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt : de necessitatibus meis erue me.
18Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
19Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
20Custodi animam meam, et erue me : non erubescam, quoniam speravi in te.
21Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.
22Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.
Vulgata Clementina Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.
22 verses in this psalm
24 / 150 psalms
The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.