Deuteronomy 10
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem : faciesque arcam ligneam,Select Deuteronomy 10:1
2et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confregisti : ponesque eas in arca.Select Deuteronomy 10:2
3Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.Select Deuteronomy 10:3
4Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est : et dedit eas mihi.Select Deuteronomy 10:4
5Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus.Select Deuteronomy 10:5
6Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.Select Deuteronomy 10:6
7Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.Select Deuteronomy 10:7
8Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem.Select Deuteronomy 10:8
9Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis : quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.Select Deuteronomy 10:9
10Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus : exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.Select Deuteronomy 10:10
11Dixitque mihi : Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.Select Deuteronomy 10:11
12Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua :Select Deuteronomy 10:12
13custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi ?Select Deuteronomy 10:13
14En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt :Select Deuteronomy 10:14
15et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.Select Deuteronomy 10:15
16Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius :Select Deuteronomy 10:16
17quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.Select Deuteronomy 10:17
18Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.Select Deuteronomy 10:18
19Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti.Select Deuteronomy 10:19
20Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.Select Deuteronomy 10:20
21Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.Select Deuteronomy 10:21
22In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli.Select Deuteronomy 10:22
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain