Skip to content
Church.wiki
Deuteronomy

Deuteronomy 18

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,Select Deuteronomy 18:1

2et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis.Select Deuteronomy 18:2

3Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum :Select Deuteronomy 18:3

4primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.Select Deuteronomy 18:4

5Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.Select Deuteronomy 18:5

6Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,Select Deuteronomy 18:6

7ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino.Select Deuteronomy 18:7

8Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.Select Deuteronomy 18:8

9Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.Select Deuteronomy 18:9

10Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,Select Deuteronomy 18:10

11nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem.Select Deuteronomy 18:11

12Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.Select Deuteronomy 18:12

13Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.Select Deuteronomy 18:13

14Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.Select Deuteronomy 18:14

15Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies,Select Deuteronomy 18:15

16ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.Select Deuteronomy 18:16

17Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti.Select Deuteronomy 18:17

18Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.Select Deuteronomy 18:18

19Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.Select Deuteronomy 18:19

20Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.Select Deuteronomy 18:20

21Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus ?Select Deuteronomy 18:21

22hoc habebis signum : quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit : hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit : et idcirco non timebis eum.Select Deuteronomy 18:22

Next: Deuteronomy 19Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Deuteronomy

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.