Skip to content
Church.wiki
Deuteronomy

Deuteronomy 28

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra.Select Deuteronomy 28:1

2Venientque super te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te : si tamen præcepta ejus audieris.Select Deuteronomy 28:2

3Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro.Select Deuteronomy 28:3

4Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum.Select Deuteronomy 28:4

5Benedicta horrea tua, et benedictæ reliquiæ tuæ.Select Deuteronomy 28:5

6Benedictus eris tu ingrediens et egrediens.Select Deuteronomy 28:6

7Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo : per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua.Select Deuteronomy 28:7

8Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum : benedicetque tibi in terra, quam acceperis.Select Deuteronomy 28:8

9Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi : si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus.Select Deuteronomy 28:9

10Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.Select Deuteronomy 28:10

11Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.Select Deuteronomy 28:11

12Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cælum, ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo : benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo fœnus accipies.Select Deuteronomy 28:12

13Constituet te Dominus in caput, et non in caudam : et eris semper supra, et non subter : si tamen audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie, et custodieris et feceris,Select Deuteronomy 28:13

14ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos.Select Deuteronomy 28:14

15Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te.Select Deuteronomy 28:15

16Maledictus eris in civitate, maledictus in agro.Select Deuteronomy 28:16

17Maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ.Select Deuteronomy 28:17

18Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum.Select Deuteronomy 28:18

19Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens.Select Deuteronomy 28:19

20Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies : donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me.Select Deuteronomy 28:20

21Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.Select Deuteronomy 28:21

22Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas.Select Deuteronomy 28:22

23Sit cælum, quod supra te est, æneum : et terra, quam calcas, ferrea.Select Deuteronomy 28:23

24Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris.Select Deuteronomy 28:24

25Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos : per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ,Select Deuteronomy 28:25

26sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus cæli, et bestiis terræ, et non sit qui abigat.Select Deuteronomy 28:26

27Percutiat te Dominus ulcere Ægypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine : ita ut curari nequeas.Select Deuteronomy 28:27

28Percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis,Select Deuteronomy 28:28

29et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.Select Deuteronomy 28:29

30Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam.Select Deuteronomy 28:30

31Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuæ dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet.Select Deuteronomy 28:31

32Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.Select Deuteronomy 28:32

33Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras : et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,Select Deuteronomy 28:33

34et stupens ad terrorem eorum quæ videbunt oculi tui.Select Deuteronomy 28:34

35Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum.Select Deuteronomy 28:35

36Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui : et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi.Select Deuteronomy 28:36

37Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.Select Deuteronomy 28:37

38Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis : quia locustæ devorabunt omnia.Select Deuteronomy 28:38

39Vineam plantabis, et fodies : et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam : quoniam vastabitur vermibus.Select Deuteronomy 28:39

40Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo : quia defluent, et peribunt.Select Deuteronomy 28:40

41Filios generabis et filias, et non frueris eis : quoniam ducentur in captivitatem.Select Deuteronomy 28:41

42Omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ rubigo consumet.Select Deuteronomy 28:42

43Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior : tu autem descendes, et eris inferior.Select Deuteronomy 28:43

44Ipse fœnerabit tibi, et tu non fœnerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.Select Deuteronomy 28:44

45Et venient super te omnes maledictiones istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas : quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas præcepit tibi.Select Deuteronomy 28:45

46Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum :Select Deuteronomy 28:46

47eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitia, propter rerum omnium abundantiam.Select Deuteronomy 28:47

48Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria : et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.Select Deuteronomy 28:48

49Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis :Select Deuteronomy 28:49

50gentem procacissimam, quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli,Select Deuteronomy 28:50

51et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ : donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium : donec te disperdat,Select Deuteronomy 28:51

52et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus :Select Deuteronomy 28:52

53et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.Select Deuteronomy 28:53

54Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quæ cubat in sinu suo,Select Deuteronomy 28:54

55ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet : eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas.Select Deuteronomy 28:55

56Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus,Select Deuteronomy 28:56

57et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.Select Deuteronomy 28:57

58Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quæ scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum :Select Deuteronomy 28:58

59augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas :Select Deuteronomy 28:59

60et convertet in te omnes afflictiones Ægypti, quas timuisti, et adhærebunt tibi.Select Deuteronomy 28:60

61Insuper et universos languores, et plagas, quæ non sunt scriptæ in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat :Select Deuteronomy 28:61

62et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra cæli præ multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.Select Deuteronomy 28:62

63Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans : sic lætabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.Select Deuteronomy 28:63

64Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus : et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.Select Deuteronomy 28:64

65In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam mœrore :Select Deuteronomy 28:65

66et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ.Select Deuteronomy 28:66

67Mane dices : Quis mihi det vesperum ? et vespere : Quis mihi det mane ? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quæ tuis videbis oculis.Select Deuteronomy 28:67

68Reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.Select Deuteronomy 28:68

Next: Deuteronomy 29Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Deuteronomy

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.