Skip to content
Church.wiki
Deuteronomy

Deuteronomy 30

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo : et ductus pœnitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,Select Deuteronomy 30:1

2et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie præcipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua :Select Deuteronomy 30:2

3reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.Select Deuteronomy 30:3

4Si ad cardines cæli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus,Select Deuteronomy 30:4

5et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam : et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui.Select Deuteronomy 30:5

6Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.Select Deuteronomy 30:6

7Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur.Select Deuteronomy 30:7

8Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie :Select Deuteronomy 30:8

9et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terræ tuæ, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis :Select Deuteronomy 30:9

10si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris præcepta ejus et cæremonias, quæ in hac lege conscripta sunt : et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua.Select Deuteronomy 30:10

11Mandatum hoc, quod ego præcipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum,Select Deuteronomy 30:11

12nec in cælo situm, ut possis dicere : Quis nostrum valet ad cælum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus ?Select Deuteronomy 30:12

13neque trans mare positum : ut causeris, et dicas : Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est ?Select Deuteronomy 30:13

14sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum.Select Deuteronomy 30:14

15Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum :Select Deuteronomy 30:15

16ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac cæremonias atque judicia : et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.Select Deuteronomy 30:16

17Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis :Select Deuteronomy 30:17

18prædico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam.Select Deuteronomy 30:18

19Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum :Select Deuteronomy 30:19

20et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.Select Deuteronomy 30:20

Next: Deuteronomy 31Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Deuteronomy

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.