Skip to content
Church.wiki
Deuteronomy

Deuteronomy 5

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum : Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie : discite ea, et opere complete.Select Deuteronomy 5:1

2Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb.Select Deuteronomy 5:2

3Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus.Select Deuteronomy 5:3

4Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.Select Deuteronomy 5:4

5Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus : timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait :Select Deuteronomy 5:5

6Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.Select Deuteronomy 5:6

7Non habebis deos alienos in conspectu meo.Select Deuteronomy 5:7

8Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra.Select Deuteronomy 5:8

9Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus : Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me :Select Deuteronomy 5:9

10et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea.Select Deuteronomy 5:10

11Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra : quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.Select Deuteronomy 5:11

12Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus.Select Deuteronomy 5:12

13Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.Select Deuteronomy 5:13

14Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas : ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.Select Deuteronomy 5:14

15Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati.Select Deuteronomy 5:15

16Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.Select Deuteronomy 5:16

17Non occides,Select Deuteronomy 5:17

18neque mœchaberis,Select Deuteronomy 5:18

19furtumque non facies :Select Deuteronomy 5:19

20nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.Select Deuteronomy 5:20

21Non concupisces uxorem proximi tui : non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.Select Deuteronomy 5:21

22Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius : et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.Select Deuteronomy 5:22

23Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis :Select Deuteronomy 5:23

24Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam : vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.Select Deuteronomy 5:24

25Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus ? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.Select Deuteronomy 5:25

26Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere ?Select Deuteronomy 5:26

27Tu magis accede : et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi : loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.Select Deuteronomy 5:27

28Quod cum audisset Dominus, ait ad me : Audivi vocem verborum populi hujus quæ locuti sunt tibi : bene omnia sunt locuti.Select Deuteronomy 5:28

29Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum ?Select Deuteronomy 5:29

30Vade et dic eis : Revertimini in tentoria vestra.Select Deuteronomy 5:30

31Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et cæremonias atque judicia : quæ docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.Select Deuteronomy 5:31

32Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis : non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram :Select Deuteronomy 5:32

33sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.Select Deuteronomy 5:33

Next: Deuteronomy 6Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Deuteronomy

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.