Skip to content
Church.wiki
Deuteronomy

Deuteronomy 6

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam :Select Deuteronomy 6:1

2ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.Select Deuteronomy 6:2

3Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.Select Deuteronomy 6:3

4Audi, Israël : Dominus Deus noster, Dominus unus est.Select Deuteronomy 6:4

5Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.Select Deuteronomy 6:5

6Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo :Select Deuteronomy 6:6

7et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.Select Deuteronomy 6:7

8Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,Select Deuteronomy 6:8

9scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ.Select Deuteronomy 6:9

10Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,Select Deuteronomy 6:10

11domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,Select Deuteronomy 6:11

12et comederis, et saturatus fueris :Select Deuteronomy 6:12

13cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.Select Deuteronomy 6:13

14Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt :Select Deuteronomy 6:14

15quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.Select Deuteronomy 6:15

16Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.Select Deuteronomy 6:16

17Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi :Select Deuteronomy 6:17

18et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,Select Deuteronomy 6:18

19ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.Select Deuteronomy 6:19

20Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis ?Select Deuteronomy 6:20

21dices ei : Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti :Select Deuteronomy 6:21

22fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,Select Deuteronomy 6:22

23et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.Select Deuteronomy 6:23

24Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie.Select Deuteronomy 6:24

25Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.Select Deuteronomy 6:25

Next: Deuteronomy 7Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Deuteronomy

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.