Deuteronomy 9
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Audi, Israël : tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad cælum usque muratas,Select Deuteronomy 9:1
2populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.Select Deuteronomy 9:2
3Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi :Select Deuteronomy 9:3
4ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes.Select Deuteronomy 9:4
5Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum : sed quia illæ egerunt impie, introëunte te deletæ sunt : et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.Select Deuteronomy 9:5
6Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimæ cervicis sis populus.Select Deuteronomy 9:6
7Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Ægypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti.Select Deuteronomy 9:7
8Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit,Select Deuteronomy 9:8
9quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus : et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens.Select Deuteronomy 9:9
10Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quæ vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est.Select Deuteronomy 9:10
11Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas fœderis,Select Deuteronomy 9:11
12dixitque mihi : Surge, et descende hinc cito : quia populus tuus, quem eduxisti de Ægypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile.Select Deuteronomy 9:12
13Rursumque ait Dominus ad me : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :Select Deuteronomy 9:13
14dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub cælo, et constituam te super gentem, quæ hac major et fortior sit.Select Deuteronomy 9:14
15Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas fœderis utraque tenerem manu,Select Deuteronomy 9:15
16vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat :Select Deuteronomy 9:16
17projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro.Select Deuteronomy 9:17
18Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis :Select Deuteronomy 9:18
19timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.Select Deuteronomy 9:19
20Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.Select Deuteronomy 9:20
21Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit.Select Deuteronomy 9:21
22In incendio quoque, et in tentatione, et in Sepulchris concupiscentiæ provocastis Dominum :Select Deuteronomy 9:22
23et quando misit vos de Cadesbarne, dicens : Ascendite, et possidete terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis :Select Deuteronomy 9:23
24sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos cœpi.Select Deuteronomy 9:24
25Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus :Select Deuteronomy 9:25
26et orans dixi : Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hæreditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Ægypto in manu forti.Select Deuteronomy 9:26
27Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob : ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum :Select Deuteronomy 9:27
28ne forte dicant habitatores terræ, de qua eduxisti nos : Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos : idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine :Select Deuteronomy 9:28
29qui sunt populus tuus et hæreditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.Select Deuteronomy 9:29
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain