Skip to content
Church.wiki

Song of Songs Chapter 8 Vulgata Clementina

Poetry & wisdom · Song of Songs · Vulgata Clementina · 14 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

아가의 마지막 장으로, 사랑하는 이를 향한 그리움, "사랑은 죽음 같이 강하다"는 고백, 작은 누이와 포도원 이야기, 사랑하는 자를 부르는 맺음말이 담겨 있다.

Jump to verse

8Song of Songs · Vulgata Clementina
1Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?
2Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
3Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
4Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
5Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
6Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Notes
7Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
8Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est ?
9Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
10Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
11Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
12Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
13Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.
14Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.

Vulgata Clementina
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

14 verses in this chapter
8 / 8 chapters

The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Verse commentaries for this chapter 1

Articles mentioning this chapter

More