Skip to content
Church.wiki
James

James 1

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.Select James 1:1

2Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis :Select James 1:2

3scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.Select James 1:3

4Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.Select James 1:4

5Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.Select James 1:5

6Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :Select James 1:6

7non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.Select James 1:7

8Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.Select James 1:8

9Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :Select James 1:9

10dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;Select James 1:10

11exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.Select James 1:11

12Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.Select James 1:12

13Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.Select James 1:13

14Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.Select James 1:14

15Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.Select James 1:15

16Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.Select James 1:16

17Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.Select James 1:17

18Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.Select James 1:18

19Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.Select James 1:19

20Ira enim viri justitiam Dei non operatur.Select James 1:20

21Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.Select James 1:21

22Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.Select James 1:22

23Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo :Select James 1:23

24consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.Select James 1:24

25Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.Select James 1:25

26Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.Select James 1:26

27Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.Select James 1:27

Next: James 2Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

James

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.