Ephesians 1
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.Select Ephesians 1:1
2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.Select Ephesians 1:2
3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,Select Ephesians 1:3
4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.Select Ephesians 1:4
5Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ,Select Ephesians 1:5
6in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.Select Ephesians 1:6
7In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,Select Ephesians 1:7
8quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :Select Ephesians 1:8
9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,Select Ephesians 1:9
10in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ;Select Ephesians 1:10
11in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ :Select Ephesians 1:11
12ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ;Select Ephesians 1:12
13in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,Select Ephesians 1:13
14qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.Select Ephesians 1:14
15Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,Select Ephesians 1:15
16non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :Select Ephesians 1:16
17ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,Select Ephesians 1:17
18illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,Select Ephesians 1:18
19et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,Select Ephesians 1:19
20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus :Select Ephesians 1:20
21supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.Select Ephesians 1:21
22Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,Select Ephesians 1:22
23quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.Select Ephesians 1:23
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain