Ephesians 2
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,Select Ephesians 2:1
2in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,Select Ephesians 2:2
3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri :Select Ephesians 2:3
4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,Select Ephesians 2:4
5et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),Select Ephesians 2:5
6et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu :Select Ephesians 2:6
7ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.Select Ephesians 2:7
8Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est :Select Ephesians 2:8
9non ex operibus, ut ne quis glorietur.Select Ephesians 2:9
10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.Select Ephesians 2:10
11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta :Select Ephesians 2:11
12quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.Select Ephesians 2:12
13Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.Select Ephesians 2:13
14Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,Select Ephesians 2:14
15legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem :Select Ephesians 2:15
16et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.Select Ephesians 2:16
17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.Select Ephesians 2:17
18Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.Select Ephesians 2:18
19Ergo jam non estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,Select Ephesians 2:19
20superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu :Select Ephesians 2:20
21in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,Select Ephesians 2:21
22in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.Select Ephesians 2:22
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain