Ephesians 5
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,Select Ephesians 5:1
2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.Select Ephesians 5:2
3Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :Select Ephesians 5:3
4aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio.Select Ephesians 5:4
5Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.Select Ephesians 5:5
6Nemo vos seducat inanibus verbis : propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.Select Ephesians 5:6
7Nolite ergo effici participes eorum.Select Ephesians 5:7
8Eratis enim aliquando tenebræ : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :Select Ephesians 5:8
9fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :Select Ephesians 5:9
10probantes quid sit beneplacitum Deo :Select Ephesians 5:10
11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.Select Ephesians 5:11
12Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.Select Ephesians 5:12
13Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.Select Ephesians 5:13
14Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.Select Ephesians 5:14
15Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,Select Ephesians 5:15
16sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.Select Ephesians 5:16
17Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.Select Ephesians 5:17
18Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,Select Ephesians 5:18
19loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,Select Ephesians 5:19
20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,Select Ephesians 5:20
21subjecti invicem in timore Christi.Select Ephesians 5:21
22Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino :Select Ephesians 5:22
23quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ : ipse, salvator corporis ejus.Select Ephesians 5:23
24Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.Select Ephesians 5:24
25Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,Select Ephesians 5:25
26ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,Select Ephesians 5:26
27ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.Select Ephesians 5:27
28Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.Select Ephesians 5:28
29Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :Select Ephesians 5:29
30quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.Select Ephesians 5:30
31Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.Select Ephesians 5:31
32Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.Select Ephesians 5:32
33Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.Select Ephesians 5:33
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain