Skip to content
Church.wiki
Ephesians

Ephesians 6

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.Select Ephesians 6:1

2Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :Select Ephesians 6:2

3ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.Select Ephesians 6:3

4Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.Select Ephesians 6:4

5Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :Select Ephesians 6:5

6non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,Select Ephesians 6:6

7cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :Select Ephesians 6:7

8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.Select Ephesians 6:8

9Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.Select Ephesians 6:9

10De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.Select Ephesians 6:10

11Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :Select Ephesians 6:11

12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.Select Ephesians 6:12

13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.Select Ephesians 6:13

14State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,Select Ephesians 6:14

15et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,Select Ephesians 6:15

16in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :Select Ephesians 6:16

17et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),Select Ephesians 6:17

18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :Select Ephesians 6:18

19et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :Select Ephesians 6:19

20pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.Select Ephesians 6:20

21Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :Select Ephesians 6:21

22quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.Select Ephesians 6:22

23Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.Select Ephesians 6:23

24Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.Select Ephesians 6:24

Next: Philippians 1Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ephesians

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.