Skip to content
Church.wiki
Ezekiel

Ezekiel 10

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.Select Ezekiel 10:1

2Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.Select Ezekiel 10:2

3Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.Select Ezekiel 10:3

4Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.Select Ezekiel 10:4

5Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.Select Ezekiel 10:5

6Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.Select Ezekiel 10:6

7Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis : qui accipiens egressus est.Select Ezekiel 10:7

8Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.Select Ezekiel 10:8

9Et vidi : et ecce quatuor rotæ juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :Select Ezekiel 10:9

10et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.Select Ezekiel 10:10

11Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.Select Ezekiel 10:11

12Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.Select Ezekiel 10:12

13Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.Select Ezekiel 10:13

14Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.Select Ezekiel 10:14

15Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.Select Ezekiel 10:15

16Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.Select Ezekiel 10:16

17Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitæ erat in eis.Select Ezekiel 10:17

18Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.Select Ezekiel 10:18

19Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt : et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.Select Ezekiel 10:19

20Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.Select Ezekiel 10:20

21Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.Select Ezekiel 10:21

22Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.Select Ezekiel 10:22

Next: Ezekiel 11Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezekiel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.