Skip to content
Church.wiki
Ezekiel

Ezekiel 12

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Et factus est sermo Domini ad me, dicens :Select Ezekiel 12:1

2Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas : qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt : quia domus exasperans est.Select Ezekiel 12:2

3Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :Select Ezekiel 12:3

4et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.Select Ezekiel 12:4

5Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.Select Ezekiel 12:5

6In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.Select Ezekiel 12:6

7Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.Select Ezekiel 12:7

8Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :Select Ezekiel 12:8

9Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?Select Ezekiel 12:9

10Dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.Select Ezekiel 12:10

11Dic : Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem et in captivitatem ibunt.Select Ezekiel 12:11

12Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur ; in caligine egredietur : parietem perfodient, ut educant eum ; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.Select Ezekiel 12:12

13Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum, et ipsam non videbit : ibique morietur.Select Ezekiel 12:13

14Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.Select Ezekiel 12:14

15Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.Select Ezekiel 12:15

16Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.Select Ezekiel 12:16

17Et factus est sermo Domini ad me, dicens :Select Ezekiel 12:17

18Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.Select Ezekiel 12:18

19Et dices ad populum terræ : Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent : ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.Select Ezekiel 12:19

20Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.Select Ezekiel 12:20

21Et factus est sermo Domini ad me, dicens :Select Ezekiel 12:21

22Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium : In longum differentur dies, et peribit omnis visio ?Select Ezekiel 12:22

23Ideo dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.Select Ezekiel 12:23

24Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël :Select Ezekiel 12:24

25quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius : sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.Select Ezekiel 12:25

26Et factus est sermo Domini ad me, dicens :Select Ezekiel 12:26

27Fili hominis, ecce domus Israël dicentium : Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat.Select Ezekiel 12:27

28Propterea dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.Select Ezekiel 12:28

Next: Ezekiel 13Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezekiel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.