Ezekiel 23
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Et factus est sermo Domini ad me, dicens :Select Ezekiel 23:1
2Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :Select Ezekiel 23:2
3et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.Select Ezekiel 23:3
4Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.Select Ezekiel 23:4
5Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,Select Ezekiel 23:5
6vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.Select Ezekiel 23:6
7Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.Select Ezekiel 23:7
8Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.Select Ezekiel 23:8
9Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.Select Ezekiel 23:9
10Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.Select Ezekiel 23:10
11Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :Select Ezekiel 23:11
12ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.Select Ezekiel 23:12
13Et vidi quod polluta esset via una ambarum.Select Ezekiel 23:13
14Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,Select Ezekiel 23:14
15et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,Select Ezekiel 23:15
16insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam.Select Ezekiel 23:16
17Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.Select Ezekiel 23:17
18Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :Select Ezekiel 23:18
19multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.Select Ezekiel 23:19
20Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.Select Ezekiel 23:20
21Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.Select Ezekiel 23:21
22Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :Select Ezekiel 23:22
23filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :Select Ezekiel 23:23
24et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.Select Ezekiel 23:24
25Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :Select Ezekiel 23:25
26et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ.Select Ezekiel 23:26
27Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius.Select Ezekiel 23:27
28Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.Select Ezekiel 23:28
29Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ.Select Ezekiel 23:29
30Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.Select Ezekiel 23:30
31In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.Select Ezekiel 23:31
32Hæc dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.Select Ezekiel 23:32
33Ebrietate et dolore repleberis : calice mœroris et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.Select Ezekiel 23:33
34Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.Select Ezekiel 23:34
35Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.Select Ezekiel 23:35
36Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?Select Ezekiel 23:36
37Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.Select Ezekiel 23:37
38Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.Select Ezekiel 23:38
39Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.Select Ezekiel 23:39
40Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri.Select Ezekiel 23:40
41Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.Select Ezekiel 23:41
42Et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.Select Ezekiel 23:42
43Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.Select Ezekiel 23:43
44Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.Select Ezekiel 23:44
45Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem : quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.Select Ezekiel 23:45
46Hæc enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.Select Ezekiel 23:46
47Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.Select Ezekiel 23:47
48Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.Select Ezekiel 23:48
49Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.Select Ezekiel 23:49
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain