Ezekiel 35
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Et factus est sermo Domini ad me, dicens :Select Ezekiel 35:1
2Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :Select Ezekiel 35:2
3Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir : et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.Select Ezekiel 35:3
4Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris : et scies quia ego Dominus.Select Ezekiel 35:4
5Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ :Select Ezekiel 35:5
6propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur : et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.Select Ezekiel 35:6
7Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.Select Ezekiel 35:7
8Et implebo montes ejus occisorum suorum : in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.Select Ezekiel 35:8
9In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur : et scietis quia ego Dominus Deus.Select Ezekiel 35:9
10Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi :Select Ezekiel 35:10
11propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos : et notus efficiar per eos, cum te judicavero.Select Ezekiel 35:11
12Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens : Deserti nobis ad devorandum dati sunt.Select Ezekiel 35:12
13Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra : ego audivi.Select Ezekiel 35:13
14Hæc dicit Dominus Deus : Lætante universa terra, in solitudinem te redigam :Select Ezekiel 35:14
15sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi : dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis : et scient quia ego Dominus.Select Ezekiel 35:15
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain