Ezekiel 39
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.Select Ezekiel 39:1
2Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.Select Ezekiel 39:2
3Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.Select Ezekiel 39:3
4Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.Select Ezekiel 39:4
5Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.Select Ezekiel 39:5
6Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.Select Ezekiel 39:6
7Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.Select Ezekiel 39:7
8Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.Select Ezekiel 39:8
9Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.Select Ezekiel 39:9
10Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus : quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.Select Ezekiel 39:10
11Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.Select Ezekiel 39:11
12Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.Select Ezekiel 39:12
13Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.Select Ezekiel 39:13
14Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.Select Ezekiel 39:14
15Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.Select Ezekiel 39:15
16Nomen autem civitatis Amona : et mundabunt terram.Select Ezekiel 39:16
17Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.Select Ezekiel 39:17
18Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis : arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.Select Ezekiel 39:18
19Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :Select Ezekiel 39:19
20et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.Select Ezekiel 39:20
21Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.Select Ezekiel 39:21
22Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.Select Ezekiel 39:22
23Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.Select Ezekiel 39:23
24Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.Select Ezekiel 39:24
25Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.Select Ezekiel 39:25
26Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :Select Ezekiel 39:26
27et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.Select Ezekiel 39:27
28Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.Select Ezekiel 39:28
29Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.Select Ezekiel 39:29
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain