Skip to content
Church.wiki
Ezekiel

Ezekiel 40

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1In vigesimo quinto anno transmigrationis nostræ, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.Select Ezekiel 40:1

2In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum.Select Ezekiel 40:2

3Et introduxit me illuc : et ecce vir cujus erat species quasi species æris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensuræ in manu ejus : stabat autem in porta.Select Ezekiel 40:3

4Et locutus est ad me idem vir : Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quæ tu vides domui Israël.Select Ezekiel 40:4

5Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique : et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo : et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.Select Ezekiel 40:5

6Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus : et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.Select Ezekiel 40:6

7Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum : et inter thalamos, quinque cubitos.Select Ezekiel 40:7

8Et limen portæ, juxta vestibulum portæ intrinsecus, calamo uno.Select Ezekiel 40:8

9Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis : vestibulum autem portæ erat intrinsecus.Select Ezekiel 40:9

10Porro thalami portæ ad viam orientalem, tres hinc et tres inde : mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.Select Ezekiel 40:10

11Et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum, et longitudinem portæ tredecim cubitorum.Select Ezekiel 40:11

12Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque : thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.Select Ezekiel 40:12

13Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium.Select Ezekiel 40:13

14Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portæ undique per circuitum.Select Ezekiel 40:14

15Et ante faciem portæ quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris, quinquaginta cubitos.Select Ezekiel 40:15

16Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum : similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.Select Ezekiel 40:16

17Et eduxit me ad atrium exterius : et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum : triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.Select Ezekiel 40:17

18Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.Select Ezekiel 40:18

19Et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus : centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.Select Ezekiel 40:19

20Portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.Select Ezekiel 40:20

21Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.Select Ezekiel 40:21

22Fenestræ autem ejus, et vestibulum, et sculpturæ secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem : et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.Select Ezekiel 40:22

23Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem : et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.Select Ezekiel 40:23

24Et eduxit me ad viam australem : et ecce porta quæ respiciebat ad austrum : et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores.Select Ezekiel 40:24

25Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras : quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.Select Ezekiel 40:25

26Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores ejus : et cælatæ palmæ erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.Select Ezekiel 40:26

27Et porta atrii interioris in via australi : et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.Select Ezekiel 40:27

28Et introduxit me in atrium interius ad portam australem : et mensus est portam juxta mensuras superiores.Select Ezekiel 40:28

29Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos.Select Ezekiel 40:29

30Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum :Select Ezekiel 40:30

31et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte : et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.Select Ezekiel 40:31

32Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem : et mensus est portam secundum mensuras superiores.Select Ezekiel 40:32

33Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra : et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.Select Ezekiel 40:33

34Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmæ cælatæ in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.Select Ezekiel 40:34

35Et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem : et mensus est secundum mensuras superiores.Select Ezekiel 40:35

36Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.Select Ezekiel 40:36

37Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius : et cælatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.Select Ezekiel 40:37

38Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum : ibi lavabant holocaustum.Select Ezekiel 40:38

39Et in vestibulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ mensæ inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.Select Ezekiel 40:39

40Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem, duæ mensæ : et ad latus alterum, ante vestibulum portæ, duæ mensæ :Select Ezekiel 40:40

41quatuor mensæ hinc, et quatuor mensæ inde : per latera portæ octo mensæ erant, super quas immolabant.Select Ezekiel 40:41

42Quatuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris exstructæ, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius : super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima.Select Ezekiel 40:42

43Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum : super mensas autem carnes oblationis.Select Ezekiel 40:43

44Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem : et facies eorum contra viam australem : una ex latere portæ orientalis, quæ respiciebat ad viam aquilonis.Select Ezekiel 40:44

45Et dixit ad me : Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam : sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.Select Ezekiel 40:45

46Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris : isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.Select Ezekiel 40:46

47Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum : et altare ante faciem templi.Select Ezekiel 40:47

48Et introduxit me in vestibulum templi : et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et latitudinem portæ trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.Select Ezekiel 40:48

49Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnæ erant in frontibus : una hinc, et altera inde.Select Ezekiel 40:49

Next: Ezekiel 41Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezekiel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.