Ezekiel 42
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum ædificium, et contra ædem vergentem ad aquilonem.Select Ezekiel 42:1
2In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,Select Ezekiel 42:2
3contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.Select Ezekiel 42:3
4Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viæ cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem :Select Ezekiel 42:4
5ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quæ ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis ædificii.Select Ezekiel 42:5
6Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum : propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.Select Ezekiel 42:6
7Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quæ erant in via atrii exterioris ante gazophylacia : longitudo ejus quinquaginta cubitorum :Select Ezekiel 42:7
8quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.Select Ezekiel 42:8
9Et erat subter gazophylacia hæc introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.Select Ezekiel 42:9
10In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem ædificii separati, et erant ante ædificium gazophylacia.Select Ezekiel 42:10
11Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quæ erant in via aquilonis : secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.Select Ezekiel 42:11
12Secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente ad notum : ostium in capite viæ, quæ via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.Select Ezekiel 42:12
13Et dixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quæ sunt ante ædificium separatum, hæc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum : ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto : locus enim sanctus est.Select Ezekiel 42:13
14Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius : et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis : et sic procedent ad populum.Select Ezekiel 42:14
15Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem : et mensus est eam undique per circuitum.Select Ezekiel 42:15
16Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensuræ, quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.Select Ezekiel 42:16
17Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum.Select Ezekiel 42:17
18Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.Select Ezekiel 42:18
19Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ.Select Ezekiel 42:19
20Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.Select Ezekiel 42:20
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain