Ezekiel 46
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Hæc dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.Select Ezekiel 46:1
2Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen portæ, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam.Select Ezekiel 46:2
3Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino.Select Ezekiel 46:3
4Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,Select Ezekiel 46:4
5et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.Select Ezekiel 46:5
6In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.Select Ezekiel 46:6
7Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.Select Ezekiel 46:7
8Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat.Select Ezekiel 46:8
9Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ : porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.Select Ezekiel 46:9
10Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur.Select Ezekiel 46:10
11Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.Select Ezekiel 46:11
12Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati : et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.Select Ezekiel 46:12
13Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : semper mane faciet illud.Select Ezekiel 46:13
14Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ : sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.Select Ezekiel 46:14
15Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.Select Ezekiel 46:15
16Hæc dicit Dominus Deus : Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit : possidebunt eam hæreditarie.Select Ezekiel 46:16
17Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem : hæreditas autem ejus filiis ejus erit.Select Ezekiel 46:17
18Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum : sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.Select Ezekiel 46:18
19Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem : et erat ibi locus vergens ad occidentem.Select Ezekiel 46:19
20Et dixit ad me : Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto : ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.Select Ezekiel 46:20
21Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii : et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.Select Ezekiel 46:21
22In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum : mensuræ unius quatuor erant.Select Ezekiel 46:22
23Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola : et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum.Select Ezekiel 46:23
24Et dixit ad me : Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.Select Ezekiel 46:24
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain