Skip to content
Church.wiki
Esther

Esther 11

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem.Select Esther 11:1

2Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin :Select Esther 11:2

3homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ.Select Esther 11:3

4Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda.Select Esther 11:4

5Et hoc ejus somnium fuit : apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram :Select Esther 11:5

6et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium.Select Esther 11:6

7Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum.Select Esther 11:7

8Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram.Select Esther 11:8

9Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata ad mortem.Select Esther 11:9

10Clamaveruntque ad Deum : et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.Select Esther 11:10

11Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.Select Esther 11:11

12Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet : et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.Select Esther 11:12

Next: Esther 12Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Esther

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.