Skip to content
Church.wiki
Esther

Esther 12

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii.Select Esther 12:1

2Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi.Select Esther 12:2

3Qui de utroque, habita quæstione, confessos jussit duci ad mortem.Select Esther 12:3

4Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis : sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit.Select Esther 12:4

5Præcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.Select Esther 12:5

6Aman vero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolæ autem hoc exemplar fuit.Select Esther 12:6

Next: Esther 13Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Esther

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.